Isaiah 37:27-29

Clementine_Vulgate(i) 27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret. 28 Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me. 29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.]