Genesis 36:22-30

Clementine_Vulgate(i) 22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. 23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. 24 Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: 25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. 26 Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. 27 Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. 28 Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. 29 Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.