Genesis 26:28-31

Clementine_Vulgate(i) 28 Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, 29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. 30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum 31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.