Ezekiel 36:21-23

Clementine_Vulgate(i) 21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt. 22 Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. 23 Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.