Exodus 38:25-31

Clementine_Vulgate(i) 25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum. 26 Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet. 27 Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. 28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. 29 Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli, 30 ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent, 31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.