Exodus 36:20-34

Clementine_Vulgate(i) 20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes. 21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. 22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. 23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, 24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. 25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, 26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. 27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: 29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos: 30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, 32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. 33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. 34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.