Ephesians 4:6-10

Clementine_Vulgate(i) 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.