Ecclesiastes 1:13-17

Clementine_Vulgate(i) 13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. 14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. 15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. 16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. 17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: