Deuteronomy 5:6-21

Clementine_Vulgate(i) 6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. 8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra. 9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: 10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea. 11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. 12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus. 13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. 15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati. 16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 17 Non occides, 18 neque mœchaberis, 19 furtumque non facies: 20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 21 Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.