Colossians 3:5-8

Clementine_Vulgate(i) 5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: 6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.