Acts 23:3-5

Clementine_Vulgate(i) 3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? 4 Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis. 5 { Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.}