Acts 13:38-41

Clementine_Vulgate(i) 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, 39 in hoc omnis qui credit, justificatur. 40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis: 41 { [Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.]}