2 Samuel 3:2-5

Clementine_Vulgate(i) 2 Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide. 3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur. 4 Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital. 5 Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron.