1 Samuel 23:16-18

Clementine_Vulgate(i) 16 Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei: 17 Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc. 18 Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.